Si ringrazia la Casa Editrice Costa & Nolan per aver consentito l’uso della traduzione italiana di Rino Consolo.
Dall’incipit del libro:
Principem opificemque rerum, optimum et maximum Deum, cum pleraque omnia admiratione dignissima ita distribuisset rebus a se procreatis ut singulis nota aliqua praestantissimarum divinarumque laudum obveniret, illud praesertim sibi servasse palam et in promptu est, ut voluerit unicus admodum solusque plena et integra esse divinitate accumulatissimus. Nam cum vim astris, nitorem caelo, orbi terrarum pulchritudinem, rationem vero atque immortalitatem animis et huiusmodi mirifica omnia rebus singulis quasi viritim impertiens adegisset, voluit ipse esse unus tota et integra confertus counitusque virtute, cui penitus parem non invenias. Quae res quidem omnium esse prima in divinitate, ni fallimur, censenda est, ut sit unice unus, unice solus.
Hinc fit ut rara omnia, quae a ceterorum similitudine segregentur, quasi divina esse vetere hominum opinione existimentur. Namque et monstra, portenta, ostentave et huiusmodi, quod rara evenerint, deorum religioni apud veteres adiudicabantur. Tum et natura rerum maxima et invisa quaeque ita cum raritate coniunxisse a vetere hominum memoria in hanc usque diem observatum est, ut elegans grandeque nihil effingere, nisi id quoque sit rarum, novisse videatur.


