Pubblicato Genealogie deorum gentilium libri (vol. 1) di Giovanni Boccaccio.
Dall’incipit del libro:
Si satis ex relatis Domnini Parmensis egregii militis tui vera percepi, Rex inclite, summopere cupis genealogiam deorum gentilium et heroum ex eis iuxta fictiones veterum descendentium, atque cum hac, quid sub fabularum tegmine illustres quondam senserint viri, et me a celsitudine tua quasi expertissimum atque eruditissimum hominem in talibus selectum tanto operi autorem. Sane ut omiserim desiderii tui admirationem (non enim parvum hominem decet, quid regem moveat, perscrutari) et adversus electionem mei quid sentiam dicere pretermittam, ne dum insufficentiam meam monstravero per subterfugia arbitreris impositi laboris onus evitem, antequam ad sententiam meam circa impositum opus deveniam, libet serenissime regum apponere, etsi non omnia quedam saltem que inter Domninum insignem militem tuum, dum iussa tue celsitudinis explicaret, et me intervenere verba ut eis perlectis satis de me iudicium tuum videas et temeritatem meam, dum in obedientiam tue maiestatis devenio. Cum igitur ille facundo ore sacra tue sublimitatis studia et opera regalis officii admiranda nec non et insignes atque gloriosos quosdam tui nominis titulos longa dicacitate explicuisset, eo devenit ut conatu plurimo me in tuam sententiam ducere niteretur, nec unica tantum ratione sed multis ex quibus, fateor, valide videbantur quedam. Verum postquam tacuit et michi respondendi copia facta est, sic dixi: Arbitraris forsan, facunde miles, seu rex tuus de proximo noster futurus, prestante deo, hanc insaniam veterum scilicet cupientium se haberi divino procreatos sanguine angulum terre modicum occupasse et tanquam ridiculum quoddam, ut erat, parvo perseverasse temporis tractu et veluti etiam recentissimum opus facile colligi posse?